Hipponax (-actis) Ephesius (Graece Ἱππῶναξ, floruit sexto a.C.n.) fuit poeta iambicus Graecus.
Anno 540 a.C.n. Epheso expulsus a tyranno Athenagora Clazomenas fugit, ubi reliquam vitam pauper egit. Quod erat corpore deformis et aspectu foedus, a pictore Chio Bupalo in imagine ludibrio habebatur. Quem pro ludibrio ultus quibusdam saturis vellicavit. Tum Bupalus et frater eius Athenis se laqueo suspendisse traduntur non aliter ac Lycambes et filiae, cum vexatae essent ab Archilocho, qui erat Hipponacis exemplar.[1] Hipponax parodiam invenisse dicitur et etiam metrum carminibus suis aptum nomine choliambum sive scazonta spondeum in pede ultimo trimetri iambici ponens. In carminibus eius, quae Dialecto Ionica scripta sunt, numerus verborum e lingua Lydia oriundorum solito maior invenitur.[2]