Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hyponatraemia sive hyponatriaemia (ICD-10: E87.1) est in medicina minor (hypo-) natrii concentratio (-natr(i)-) in sanguine (-aemia)[1] et frequentissima electrolytorum perturbationum[2]. Symptomata multipliciter esse possunt. Haec perturbatio parvo valore (< 135 mmol/L) in sanguine aestimatur. Causae hyponatraemiae sunt, per exemplum, consumptio diureticorum (ut thiazidi), aetas (senectus), hypoglykaemia, diabetes mellitus, consumptio inhibitorum enzymi angiotensinum convertentes, oesophagitis, infectiones systematis urogenitalis.[3]
Correctio hyponatraemiae diligenter fienda est; si quae enim nimis cito peragatur, in cerebro myelinolysis pontina centralis periculosa oriatur.
Concentrationis nimis natrii vocatur hypernatraemia.
In corpore humano et pondere 70 chiliogrammatum circiter 100 g natrii insunt.[4]. Valor natrii normalis in sanguine est 135–145 mmol/l.
Consumptio non solum diureticorum (thiazidorum), sed etiam inhibitorum reabsorptionis serotonini selectivorum (SSRI) atque Venlafaxini hyponatraemiam contrahere potest[5].