Sanctus Ignatius Antiochienus

Mors sancti Ignatii a pictore Italico Caesare Fracanzano saeculo 17 picta
Natus 35 Syriae
Mortuus 107 aut 110 Romae
Index Sanctorum

Ignatius Antiochenus (martyrium ultimis annis imperatoris Traiani, 110-117) fuit episcopus Antiochenus. Quo anno natus quoque mortuus sit, non liquet. Cognomine Theophoros vocabatur[1]. Septem epistulae eius verae agnitae sunt.

Vita

Minuta tabula de martyrio sancti, fortasse saeculo X facta

Fons praecipuus de Ignatii vita est Historia ecclesiastica Eusebii Caesariensis, quae saeculo quarto ineunte conscripta est. Secundum Eusebium[2] Ignatius Euodium Antiochenum episcopus secutus tertius patriarcha Antiochenus post Petrum et Euodium factus est. Secundum Theodoretum[3] secundus episcopus post Petrus fuit, qui eum ipse ordinavisset. Successor Ignatii fuit Heron.

Idem Eusebius narrat[4] Ignatium Antiochiae imperatore Traiano (98-117) comprehensum et Romam latum esse, ubi in Circo Maximo a leonibus laceratus sit. Maxima pars commentariorum Ignatium martyrium annis 110-117 obiisse coniectat.[5] Adolphus de Harnack martyrium anno 138 imperatore Hadriano (vel postea) factum esse arbitratur, quod datatio maturior rationi schematicae episcoporum debeatur.[6] Alii[7] epistulas Ignatianas non ante annum 160 exstitisse putant, quod res temporis posterioris ponant.

Ignatius testimono fidei multos homines ad fidem Christianam duxisse creditur.

Epistulae Ignatianae

Praeterea Eusebius narrat Ignatium, cum sit Romam vectus, cum pluribus nuntiis ecclesiarum convenisse, quos in fide confirmaverit. Eum haereses praemonuisse et itaque etiam epistulas conscripsisse. Sunt septem epistulae ad Ephesios, Magnesios, Trallenses, Romanos, Philadelphios et Smyrnaeos directae necnon epistula ad Polycarpum Smyrnaeum. Quibus gratias agit, quod vexationibus afflictus a nuntiis ecclesiarum salutatus est, eas contra haereses confirmat, ad oboedientiam hortatur et a Romanis petit, ne liberationi suae operam darent. Quattuor epistulae Smyrnae, tres in Troade scriptae sunt. Sunt et aliae epistulae adulterinae.

Ignatius litteris auctoritatem episcopi praedicat et haereses praemonet, imprimis „iudaizantes“, et Docetismum.

Princeps Ignatius ecclesiam "catholicam" nominat: "... ubi fuerit Christus Jesus, ibi catholica est ecclesia."[8]

Narrationes minus certae vel legendariae

Traditio ecclesiastica Ignatium discipulum apostolorum Petri et Ioannis fuisse credit et itaque in numero Patrum Apostolicorum habet.

Narratio saeculi quarti Ignatium puerulum esse vult, quem Iesus inter medios discipulos posuit eos, ut huic puerulo similes fierent, hortans[9].

Veneratio in ecclesiis

Ignatius in Ecclesiis Orthodoxis et in Ecclesia Catholica Romana sanctus colitur. Ecclesiae Catholica, Evangelicae, Anglicanae et Syriacae memoriam die 17 Octobris, agunt, Ecclesia Armeniaca die 17 Decembris, Ecclesiae Orthodoxae die 20 Decembris et Ecclesia Coptorum die 3 Ianuarii.

Omnes Patriarchae Antiocheni syro-orthodoxi in honorem Sancti Ignatii nomen Ignatii sibi eligunt.

Notae

  1. SCHOTT misssale
  2. Hist. eccl. 3,22
  3. Dial. Immutab., 1, 4, 33a
  4. Hist. eccl. 3, 36
  5. H. Paulsen, W. R. Schoedel, R.M. Grant, Ph. Vielhauer, H. Koester, U. Schnelle, Chr. Trevett, K. Niederwimmer et multi alii
  6. Adolphus Harnack, Die Zeit des Ignatius und die Chronologie der Antiochenischen Bischöfe bis Tyrannus nach Julius Africanus und den Späteren Historikern, Lipsiae 1878.
  7. R. M. Hübner, Th. Lechner, R. Joly u.a.
  8. Ep. ad Smyrn. 8,2
  9. Mt 18,1-6

Bibliographia

Opera in editionibus hodiernis

Commentationes

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ignatium Antiochienum spectant.