Ioannes (Dacoromanice Ioan) Rus (natus die 21 Februarii 1955 in oppido Urișor in circulo Claudiopoli) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Rus uxorem duxit atque duos liberos habet.
Ad annum 1982 Rus apud Universitatem Technicam Claudiopolitanam mechanicae studebat. Deinde pro societate commercili et ab anno 1984 in Universitate Technica Claudiopolitana docuit.
Rus, qui ab anno 1994 sodalis factionis socialis democraticae PDSR fuit, anno 1995 praefectus circuli Claudiopolis electus est. Interea sodalis factionis PSD factus Rus a die 28 Decembris 2000 ad usque 11 Martii 2004 in consilio ministrorum Hadriani Năstase minister rerum internarum fuit. Anno 2004 candidatus magistri civium Claudiopolis victus est. Die 7 Maii 2012 a Victore Ponta praeside ministrorum iterum minister rerum internarum nominatus est, sed iam die 6 Augusti eiusdem anni se a magistratu abdicavit[1]. Die 27 Iunii 2014 minister vecturae in eodem consilio ministrorum Ponta factus est[2]. Die 20 Maii 2015 Sevil Shhaideh eius successor ministra progressus regionalis facta est.
| ||||||||
Cornelius Burada 1990 · Doru Pană 1990 · Traianus Băsescu 1991 · Paulus Teodoru 1992 · Aurelius Novac 1994 · Traianus Băsescu 1996 · Antonius Ionescu 1998 · Traianus Băsescu 1998 · Anca Boagiu 2000 · Miron-Tudor Mitrea 2000 · Georgius Dobre 2004 · Radu Mircea Berceanu 2006 · Ludovicus Orban 2007 · Gabriel Oprea 2008 · Daniel Nica 2009 · Livius Dragnea 2009 · Daniel Nica 2009 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Anca Boagiu 2010 · Alexander Nazare 2012 · Ovidius Silaghi 2012 · Relu Fenechiu 2012 · Victor Ponta 2013 · Ramona Mănescu 2013 · Daniel Șova 2014 · Ioannes Rus 2014 · Iulianus Matache 2015 · Daniel Costescu 2015 · Sorin Bușe 2016 · Alexander Razvan Cuc 2017 · Felix Stroe 2017 | |