Ioannes (vulgo: Hanns) Seidel (natus 12 Octobris 1901, mortuus 5 Augusti 1961) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Munus

Seidel annis 1921 - 1925 linguae Germanicae et iurisprudentiae Ienae, Friburgi Brisgoviae, Herbipolisque studebat. Tum referendarius fuit atque ab anno 1929 iuris consultus laboravit. Bello Orbis terrarum II militibus praepositus interfuit.

Cursus honorum

Anno 1932 Factionem Bavaricam Popularem (BVP) adiit atque idcirco anno 1933 a Nazistis in carcerem iactus est. In Lituaniam in exilium fugit, brevi autem tempore reverti potuit atque etiam mumere iurisconsulti fungi concessum est. Anno 1945 Seidel, interim sodalis CSU, Americani, qui Bavariam occupaverant, eum pago Aschaffenburgo praeposuerunt, quem magistratum - postea etiam suffragio populari confirmatum ad usque 1947 tenuit. Tum ab anno 1946 legatus senatus terrae Bavariae atque annis 1947 ad usque 1954 administer Bavariae rei publicae oeconomiae fuit. Anno 1955 praeses CSU contra candidatum Franciscum Iosephum Strauss electus est. 16 Octobris 1957 denique successor Gulielmi Hoegner (SPD) etiam praeses ministrorum Bavariae factus est. Sed ab anno 1960 morbo laboravit atque 22 Ianuarii eius anni a magistratibus suis recedit. Successor eius Ioannes Ehard (CSU) electus est. Paulo post mortuus est.

Nexus externi

Praesides Ministrorum Bavariae
Insigne Bavariae
Insigne Bavariae

Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1849) • Carolus Baro de Schrenk-Notzing (1859) • Maximilianus eques de Neumayr (1864) • Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1864) • Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst (1866) • Otto Camillus Hugo Comes de Bray-Steinburg (1870) • Fridericus Adam Iustus Baro de Hegnenberg-Dux (1871) • Adolphus Baro de Pfretzschner (1872) • Ioannes Baro de Lutz (1880) • Fridericus Krafft Comes de Crailsheim (1890 • Clemens Comes Podewils-Dürniz (1903) • Georgius de Hertling (1912) • Otto Ritter de Dandl (1917) • Curtius Eisner (1918) • Ioannes Hoffmann (1919) • Gustavus Ritter de Kahr (1920) • Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (1921) • Eugenius Ritter de Knilling (1922) • Henricus Held (1924) • Franciscus de Epp (1933) • Ludovicus Siebert (1933) • Paulus Giesler (1942) • Fridericus Schäffer (1945) • Gulielmus Hoegner (1945) • Ioannes Ehard (1946) • Gulielmus Hoegner (1954) • Ioannes Seidel (1957) • Ioannes Ehard (1960) • Alphonsus Goppel (1962) • Franciscus Iosephus Strauß (1978) • Maximilianus Streibl (1988) • Edmundus Stoiber (1993) • Guntherus Beckstein (2007) • Horatius Seehofer (2008) • Marcus Söder (2018)