Ioannes Sloane

Ioannes Sloane (Sir Hans Sloane ; natus familia oriunda e Scotia in Hibernia septentrionali die 16 Aprilis 1660; mortuus Londinii die 11 Ianuarii 1753) fuit medicus et collector Britannicus. Res ab eo conlectas populo Britanniae donavit, quae fundamentum Musei Britannici factae sunt. Et hereditas sua in Museo Historiae Naturalis Britannico tenetur. Signum eius in botanicis mycologisque est "Sloane".

Vita

De profectione in Iamaicam opusculum, 1725

In pueritia iam inflammatus est botanica et historia naturali. Absolutorio scholastico recepto medicinae, chemiae et biologiae Londinii studuit et itinera Francica fecit. Lutetiae et Monspessulani studia pergebat. Doctoratu autem laureatus est anno 1683. Ex anno 1687 diu in Iamaica manebat. Eum bene cognoverant sciti viri multi, e.g. Robertus Boyle, Isaac Newton et Edmundus Halley.

Die 21 Ianuarii 1865 in Regalem societatem geographicam cooptatus et, cui inde ab anno 1727 praefuit Isaaco Newton succedens. Anno 1699 socius correspondens et anno 1709 membrum externum (associé étranger) Academiae scientiarum Francicae factus est. Die 3 Aprilis 1716 titulo nobili baronis Chelsea Middelsexiae coronatus est. Anno 1752 autem membrum externum Academiae Gottingensis electus est.[1]

Ioannes Sloane collector fanaticus erat. Praeter herbarium insectae, fossilia, lapides, monetae, tabulae, antiquitates (Aegypsi, Peruviae, Americae Septentrionalis, Orientis) diligentissime congerebantur. Haec omnia Museo Britannico fundamento fuisse constat. Pro eo viro nominata est Platea Sloane Londiniensis et Hans Place (Kensington et Chelsea). Libri eius, in quibus multa diaria colonorum Hispaniolae et piratarum, nostris diebus in Bibliotheca Britannica in sic dicta Sloane Collection inveniuntur. In matrimonum duxit Elisabetham Langley-Rose, viduam divitem quae sacchari officinarum latifundia in Iamaica possidebat. Cum ea tres filias et unum filium habuit; filio mortuo titulus baronicus anno 1753 exstinctus est.

Taxa ad homorem Ioannis Sloane nominata

Carolus Linnaeus genus Sloaneam familiae Elaeocarpacearum designavit. A Petro Cramer entomologo papilio Iamaicensis Urania sloanus nomen medici portat necnon piscis Chauliodus sloani.

Opera selecta

Notae

  1. Holger Krahnke: Die Mitglieder der Akademie der Wissenschaften zu Göttingen 1751–2001 (= Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften zu Göttingen, Philologisch-Historische Klasse. Series 3, tomus 246 = Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen, Mathematisch-Physikalische Klasse. Series 3, tomus 50). Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 2001, ISBN 3-525-82516-1, p. 227.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sloane spectant.