Sir John Soane a Thoma Lawrence picta (Museum Ioannis Soane Londinii)
Ecclesia S. Trinitatis ad Marylebone, a Ioanne Soane designata, anno 1827 confecta

Ioannes Soane, vulgo Sir John Soane (die 10 Septembris 1753 natus in oppido Goring comitatus Oxoniensis; Londinii die 20 Ianuarii 1837 mortuus) fuit architectus et antiquarius Anglicus. Inter aedificia eius hodie servata sunt Pinacotheca Dulwichiensis et ecclesia S. Trinitatis ad Marylebone. Designavit etiam aedificium Argentariae Anglicae in urbe Londiniensi: hoc autem saeculo XX ineunte, designante Herberto Baker, fere omnino restructum est. Domus eius Londiniensis, quam seipse in museum converterat, etiam hodie visitatur, nomine Sir John Soane's Museum.

Bibliographia

Nexus externi