Wikidata Iohannes Trithemius
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Trithemius: imago
Iohannes Trithemius: imago
Nativitas: 1 Februarii 1462; Trittenheim
Obitus: 13 Decembris 1516; Herbipolis
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Johann Heidenberg

Iohannes Trithemius (natus Johannes Heidenberg aut Johannes Zeller; etiam Johannes von Trittenheim, Johannes Tritheim die 1 Februarii 1462 in Trittenheim – mortuus erat die 13 Decembris 1516 Herbipoli), abbas monasterii Sponheim apud Cruciniacum, fuit eruditus et humanista, cryptographiae et occultae peritus. Trithemius multa de strigis scripsit.

Vita

Pater Ioannes Heidenberg, viticola pauper, mox mortuus est, ut Ioanniculus apud vitricum vitam degere deberet. Cum iste homo autem studia minoris aestimavit, Ioannes clam noctu vicinum quendam frequentabat, ut elementa disceret. Postea parentibus invitis Augustam Treverum et Heidelbergam iit ubi studiis omnino vacare potuit.

Anno 1482 patriam revisere voluit, cum procella saeviente a benedictanis in Monasterio Sancti Martini ad Sponheim sartus et tectus servaretur. In providentia confisus post paucos dies ipse monachus factus est. Quo ardentius studebat et mox ita eruditissimus habebatur ut abbatis dignitatem citissime nanscisceretur. Quod munus annos XXIII optime implebat bibliothecam augens, disciplinam inter monachos restituens, debita pecuniaria solvens.

Comes Palatinus autem Philippus eum anno 1505 Heidelbergam vocavit, cum de Ioanne abbate profecturo inimici seditionem machinarentur. Itaque Ioannes libenter dignitatem abbatis Herbipolitani ad Sanctum Iacobum uno anno post accepit et decem annos beneficia multa monasterio novo apportabat.

Trithemius non solum theologus et philosophus sed insuper mathematicus et historicus summus fuit. Chronicam scripsit de coenobiis variis, vitas (e.g. Rabani Mauri, populorum res gestas (e.g. Francorum). Nimirum quod nonnulli sapientiam eius rem supernaturalem interpretabantur.

Opera select

Cathalogus illustrium virorum Germaniae, 1495

Lege etiam

Nexus externi