Wikidata Iosephus Kossics
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Octobris 1788; Slovenia
Obitus: 26 Decembris 1867; Zelnuk superior
Patria: Regnum Hungariae, Imperium Austro-Hungaricum, Imperium Austriacum

Iosephus Kossics (Slovenice: Jožef Košič), natus Boginja (sive Hungarice Bagonja, tum in Regno Hungariae, hodie in Slovenia) circa diem 9 Octobris 1788, mortuus in vico Zelnuk superior Hungariae (Hungarice: Felsőszölnök, Theodisce: Oberzemming) die 26 Decembris 1867), fuit slovenus presbyter, scriptor, poeta, ethnologus, linguista et historicus ex stirpe croata in Hungaria.

Iosephus Kossics natus est in vico Boginja (Bagonja) in Transmurania (Prekmurje) in Slovenia boreo-orientali. Pater eius Iosephus Kossics magister erat Varasdini (in Croatia). Gymnasium Ginsii et Savariae frequentavit. Anno 1811 sacerdos ordinatus est et vicarius in Prekmurje, Fellsdorf, Turnišče et Sveti Jurij erat. Anno 1816 plebanus in vico Zelnuk inferior (Alsószölnök sive Unterzemming, prope Sanctum Gotthardum) factus est, ab anno 1829 usque ad annum 1867 plebaniam Zelnuk superior (Felsőszölnök sive Oberzemming) obtinuit. In utroque vico maxima pars incolarum varietate linguae slovenae loquitur.

Iosephi Kossics opus maximi momenti est A Magyar Országi Vendus-Tótokról (1824-1828), quod primo Vindobonae sine nomine auctoris editum est; versio theodisca Von Wenden in Ungarn anno 1829 secuta est, versio slovena (vandalice slavice) O Vendskih-Totih na Vogrskom denique anno 1992 foras datum est.

Opera


Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Kossics spectant.