Familia
Iulianus Sands, vulgo plene Julian Richard Morley Sands, fuit cinematographicus histrio Anglus. Natus Oteleiae[1] in oppido Isuriano die 4 Ianuarii 1958, ibi et apud collegium baronis Wandsworth(en) Hantoniensis comitatus educatus est. Bis uxores duxit, anno 1984 Saram Harvey diurnariam Anglicam, anno 1990 Eugeniam Citkowitz quae et ipsa diurnaria erat.[2] Angelopoli iam diu habitat. Mense Ianuario 2023 in montibus S. Gabrielis prope Angelopolim perambulans montisque S. Antonii ascensum temptans evanuisse videtur. Die 13 Ianuarii 2023 mortuus est.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |