Laophorium[1][2][3] (cf. Neograecum λεωφορείο, leophoreio) sive autoraeda communis[4] est vehiculum vectorium oblongum quod homines aut per urbem aut inter urbes transportat. Forma laophorii variat; habeat corpus singule aut duplice et unum aut duo tabulata. Combinatio corporis singulis et tabulati usitatissima est. Laophorium etiam ad pueros scholasticos accomodatum est, nomine laophorium scholare. Mansiones laophoriorum appellantur spatia ubi laophoria consistunt ut convectores vehiculum ascendere et descendere possint.
Anno 1826 Namneto in urbe Francica, praefectus secretus iter publicum constans? inter vicum suburbanum suum et oppidum ferentem instruxit. Paulo post lineae autocinetorum laophororum tota in Francia instructae sunt, sicut et in Britannia et in Civitatibus Foederatis Americae.
Laophorium scholare est genus laophorii quo discipulos ad et ab scholam gubernat.
Hoc laophorium duo tabulata habet ut plures hominum vehantur.
Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Vicimedia Communia plura habent quae ad laophoria spectant. |