Pagina libri manu scripti "Warwicscira" describens
Comitatus Angliae sicut in libro de Wintonia enumerantur
librum Gulielmus Andrews anno 1804 pinxit

Liber de Wintonia vulgo Domesday Book (scilicet "liber diei iudicatus") scribi curatus est a rege Gulielmo Conquestore. Liber censualis est regni Anglici anno 1086/1087.

Anno 1066 Gulielmus Angliam expugnavit quam ob rem conquestor appellatus est. Viginti annis post librum censualem scribi curavit. Omnes terrarum domini interrogati sunt. Respondere deberent quaestionibus quae sequuntur:

Ad has quaestiones terrarum dominis respondendum erat et de statu qui tunc erat et de statu temporis regis Edwardi sive litteris compendiariis T.R.E. id est ante annum 1066.

Hic liber hodie magni momenti est quia de rebus oeconomicis medii aevi Angliae multa refert. Alia documenta eiusdem aetatis easdem fere res referunt, sed de regionibus satis parvis: Liber Exoniensis, Inquisitio Eliensis, Inquisitio Comitatus Cantabrigiensis, "Bath A", "Evesham A"; alia etiam temporibus paullo posterioribus relevant, sicut Liber Winton, Liber Boldon, "Domesday Monachorum", Liber feoffamentorum abbatis Baldewini.

Exempla

[recensere | fontem recensere]

Notae ad verba

[recensere | fontem recensere]

Multa verba in libro verba latina medii aevi sunt vel verba Germanica vel Francigallica eius temporis. Quam ob rem infra nonnulla verba explanantur:

Liber

[recensere | fontem recensere]
Latine: Liber de Wintonia. Editor generalis Iohannes Morris. 9. Devonia. Libri editi a Carolina et Francesco Thorn. Ex primo converso libro quem Carolina Thorn et Agnes O'Driscoll praeparaverunt. Domus editoria Phillimore. Ciceastriae anno 1985

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]