Greges dialectarum Pinghua et Yue in Guangxi et Quantunia ut in Language Atlas of China (Wurm, Li, Baumann, et Lee 1987) describuntur.
Distributio geographica linguae Yue et aliorum subgregum Siniticae in Asia Orientali.

Lingua Yue (Sinica simplificata 粤语 ; Sinica traditionalis 粵語 ; pinyin yuè yǔ ; IPA [ˈjuːeɪ] vel [juːˈeɪ]) est unus ex primariis linguae Sinicae ramis in usu in Serica meridiana, praecipue in provinciis Quantunia et Guangxi.

Nomen "Cantonensis" saepe ad omnem ramum adhibetur, sed linguistae illum nomen varietati Quantunianae et Hongcongo, dialectis auctoritatis, reservare malunt. Dialecti Quantunicae et Taishanesica in usu sunt inter permultos homines transmarinos in Asia Meridiorientali, Canada, Australia, et Civitatibus Foederatis, praecipue propter undas migrationum massivarum ex Hong Kong.

Incolae Hongcongi et Macai, atque migrantes Quantunienses in aliis civitatibus degentes, eorum linguam plerumque Gwóngdùng wá [kʷɔ̌ːŋ tʊ́ŋ wǎː] (廣東話) 'sermo Quantunianus' appellant.[1] Incolae autem Quantunienses et Guangxienses illo vocabulo non utuntur, sed malunt Yuht Yúh [jỳt jy̬ː] (粵語) 'lingua Yue') vel baahk wá [pàːk wǎː] (白話) ad dialectum Quantuniae nominandam. Quod etiam Guangxi dialectos Yue attingit, ut in locutione "南宁白话", quae significat "baak waa Nanning."[2]

Nexus interni

Notae

  1. 廣東話: Yaleensis Gwóngdùng wá, Jyutping Gwong2 dung1 waa2, Mandarin pinyin Guǎngdōng huà.
  2. Kurpaska 2010:76, 176.

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Wikipedia
Wikipedia
Vicipaedia in Lingua Yue