Distributio geographica Zuluanae in Africa Australi: densitas Zuluanorum domi loquentium.      <1 /km²      1–3 /km²      3–10 /km²      10–30 /km²      30–100 /km²      100–300 /km²      300–1000 /km²      1000–3000 /km²      >3000 /km²
Signum trilinguale—linguis Anglica, Batava Capitensi et Zuluana scriptum—in Africa Australi aetatis apartheid.

Lingua Zuluana[1] (vulgo isiZulu) est lingua populi Zuluani, cui sunt circa 10 milliones loquentium, quorum plus quam 95 centesimae in Africa Australi habitant. Zuluana est lingua domestica latissime in usu in Africa Australi (24 centesimae totius numeri civium), et intellegitur a plus quam 50 centesimis incolarum civitatis.[2] Facta est una ex undecim civitatis linguis publicis anno 1994. Secundum Ethnologue,[3] Zuluana est secunda lingua Bantuensis a latissima in usu, post Shonam. Sicut multae linguae Bantuenses, scribitur in abecedario Latino.

Notae

  1. Bene agnoscitur adiectivum zuluana in nominibus certarum specierum, inter quas chilopodum Scolopendra zuluana, araneae Agelena zuluana et Hogna zuluana, opilio Larifugella zuluana, solifuga Solpuga zuluana, et papiliones Teriomima zuluana et Tuckia zuluana, atque in nominibus certarum subspecierum, inter quas coleoptera Megacephala asperata zuluana et Cypholoba gracilis zuluana.
  2. Ethnologue 2005.
  3. "Shona," apud Ethnologue

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Zuluanam spectant.
Lege de (({2))} in Vicilibris.

Cursus academici

Grammatica

Dictionaria

Diaria