Linguistica historica est linguisticae pars, quae mutabiles humanae linguae condiciones tractat. Lingua humana generatim etiam lingua naturalis appellatur, ut, quanta inter linguas artificiales (sicut programmandi linguas) et linguas tamquam natura, a cotidiana colloquendi communione sponte sua ortas, intersit differentia, pronuntietur. Historicae igitur linguisticae est humanam naturalemve linguam, quomodo in locis et temporibus varietur et mutetur, investigare. Hic natura linguae duobus intellegitur modis, quorum una est structura, altera autem norma.

De lingua explicanda

Structurae et normae dualitas in linguarum naturalium causis et condicionibus sive synchronice sive diachronice tractandis respicienda est.

De structura

Constat linguam habere structuram, quae in elementis (phoneticis, phonologicis, morphologicis, syntacticis, nec non lexicalibus) elementorumque inter se coniunctionibus consistit. Coniunctionum genera duo sunt: coniunctiones syntagmaticae (in quibus de elementis deinceps inter se ordinandis agitur) et coniunctiones paradigmaticae (in quibus de elementis inter se deligendis agitur). Verbum Graecum πατήρ 'pater' in quattuor elementis allomorphis consistit, q.s. /patēr/ (nom.sg.), /patrá-/ (patrási, dat.pl.), /patr-/ (patrós, gen.sg.; patrí, dat.sg.), /patér-/ (alibi, sicut in forma q.e. patéra, acc.sg.); itaque /patrá-/ suffixum /-si/ sibi poscit, dum /-si/ de allomorphorum paradigmate formam /patrá-/ eligit, ut verbum bene formatum fiat. Hae res structiles a loquendi normis principia ducunt.

De normis

Structura linguae posita est in (con)loquendi usu et scientia, quae notione normarum inter omnes communicata nituntur. Haec notio normativa partim e regulis grammaticis in schola praeceptis pendet, partim autem constant ex moribus communalibus per exempla receptis, quibus homines tamquam legibus parent, quamquam litteris non sunt mandata. Huiuscemodi conventiones, saepe tacitae, nobis patefiunt, cum ab aliquo violantur. Haec est vis hodierna proverbii, quod est exceptio firmat regulam.

Quae res linguistica historica contineantur

Linguistica historica varios ad linguas historice pertractandas aditus praebet, e quibus suum quisque finem suasque rationes habet.

Etsi suis quidem methodis finibusque inter se separatae sunt hae provinciae, tamen convictu quodam conexae ita apte cohaerent, ut nullo modo dissolvi queant nec debeant. Linguistica historico-comparativa et linguistica diachronica sibi invicem prosunt. Illa enim in praeterita penetrat huius auxilio, cum comparatio historica in protolingua restituenda fructum capiat ex mutationum typologia in investigatione diachronica collecta. In exitu autem interna historia cum externa confluit, nam constat grammaticam periclitatarum linguarum structuram inopia locutorum paulatim marcescere.

Nexus interni

Bibliographia