Praeruptum orae occidentalis Novae Zelandiae litus.
Saxosum Portus Cavi Lusitaniae litus, spumeum aestum (surf) monstrans.
Somaliae est longissimum litus in Africa.
Despectus in litus arenosum Forae in insula Maris Septentrionalis.

Litus (-oris, n.) est finis maris vel oceani,[1] regio continentis vel insulae ubi aqua et terra conveniunt,[2] vel linea quae fines terrae et oceani vel lacús est.[3] Exactus autem linea quae linea litoralis vere appellari potest paradoxi litoralis causa determinari non potest.

Litus pelagicum est litus quod oceano aperto adiacet, contra regionem protectam in sinu vel portu; ora autem est regio quae alicui magno corpori aquae adiacet, oceanis lacubusque non exceptis.

Nexus interni

Notae

  1. Anglice "Litus, the shore as the end of the sea, the strand; ora, the shore as the end of the land, the coast" (Ogilvie 1901: 252.
  2. "Coast," The American Heritage Dictionary of the English Language, ed. 4a (2000) Archivum.
  3. "Coastline," Merriam-Webster, Textus interretialis.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad litus spectant.