Lucius Caesar

Lucius (Iulius) Caesar (natus 17 a.C.n.; mortuus die 20 Augusti 2 p.C.n. Massiliae) fuit filius secundus Iuliae, Augusti filiae, et mariti eius Marci Vipsanii Agrippae.

Vita

Praeter fratrem maiorem, Gaium Caesarem, qui non aliter ac ipse Lucius Caesar ab Agusto 17 a.C.n. adoptatus est, quo successio Augusti confirmaretur, Lucio erant sorores Iulia (minor) et Agrippina (maior) necnon frater Agrippa Postumus. Caesares – ut Gaius Luciusque his diebus saepe appellantur – ab Augusto mature honoribus officiisque ornati sunt. Inter alia Augustus in eorum nomine ludos gladiatorios edidit.

Cum Lucius anno 2 a.C.n. toga virili indutus est, sicut frater eius triennio ante princeps iuventutis declaratus est. Paene annos puerilitatis egressi consules designati sunt. Lucius quidem anno 2 p.C.n. e vita cessit, cum in Hispaniam profectus est, ut exercitui praesentaretur. In mausoleo Augusti sepultus est.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Caesarem spectant.

Bibliographia