Lucius Cornelius P.f. Scipio (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.
Forsitan Publius Cornelius P.f. Scipio, magister equitum anni 350 a.C.n. eius frater est.
Scipio anno 352 a.C.n. interrex fuit[1]. Anno 350 una cum Marco Popillio M.f. Laenate consul electus est. Cum Scipio morbo affectus esset, Popillio quamquam e plebe bellum contra Gallos a senatu mandatum est. Qui proelio sauciatus tamen hostes vicit et triumphavit[2].
Antecessores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus V et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus II |
Consul 350 a.C.n. cum Marco Popillio M.f. Laenate III |
Successores: Lucius Furius M.f. Camillus et Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis |