Lucius Cornelius Scipio (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Gnaeus Cornelius Scipio Asina, consul anni 260, fuit. Filii eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus (consul 222) et Publius Cornelius L.f. Scipio (consul 218) fuerunt.
Cornelius Scipio primo anno ignoto aedilis et deinde anno 259 una cum Gaio Aquillio M.f. Floro consul erat. Inter Primum Bellum Punicum classe Romana Alaliam atque totam Corsicam insulam a Poenis expugnavit et deinde etiam Sardinia praeter Olbiam. Triumphavit et anno sequente Cornelius et Gaius Duilius censor fuerunt. Tempestatibus deis templum dedicavit.
In Sepulchro Scipionum elogium eum praedicans hodieque superest:
Quod lingua Latina classica hoc modo legitur:
Antecessores: Gnaeus Cornelius Scipio Asina et Gaius Duilius |
Consul 259 a.C.n. cum Gaio Aquillio M.f. Floro |
Successores: Aulus Atilius A.f. Calatinus et Gaius Sulpicius Q.f. Paterculus |