Magatama ex aevo Jomon ad saeculum octavum.
Magatamae ex aevo Kofun.
Amaterasu dea e spelunco emergit, monile magatamarum in manu laeva cum gladio tenens.

Magatama (Iaponice 勾玉, raro 曲玉) sunt curvae bacae commiformes quae in Iaponia praehistorica ab aevo Jōmon ultimo per aevum Kofun[1] apparebant, circa annum 1000 a.C.n. ad saeculum sextum p.C.n..[2] Quae bacae, etiam gemmae appellatae, e materiis lapideis terrenisque, sicut achates et quarzum aevo primo fiebant, sed ante finem aevi Kofun paene omnino ex jade? fiebant. Magatamae primum pro ornamentis erant, sed aevo Kofun exeunte res sollemnes religiosaeque erant.[3] Etiam intre tria ornamenta sacra regalis Imperatoris Iaponiae, Yasaki no Magatama est.

Indicia archaeologica monstrant magatamas in certis Iaponiae regionibus factas esse, latissimeque per omnem archipelagum Iaponicum per itinera commercii dispersas.[4]

Notae

  1. Ab saeculo 3 ad saeculo 7, hoc tempore et greces Mozu Kofungun et Furuichi Kofungun creantur.
  2. Magatama. Tocii: Shogakukan. 2012 
  3. 川出孝雄 (Kawade Hikio), ed. (1959), Nihon rekishi daijiten (日本歴史大辞典), 17, Tocii (東京): Kawade Shōbō Shinsha (河出書房新社), p. 54 .
  4. Barnes 1999.

Bibliographia