Marcus Aemilius Scaurus (natus anno 163 a.C.n.; mortuus 88 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus. Habebatur unus ex ingeniosissimis et eminentibus hominibus publicis illius temporis.

Familia

Marcus Aemilius Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater, quamvis patricius, ob rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium faceret; sed cum eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit[1]. Altera uxor erat Caecilia Metella Dalmatica, quae facta est postea tertia uxor Lucii Cornelii Sullae. Habuit duos liberos:

  1. Aemilia Scaura, secunda uxor Pompeii
  2. Marcus Aemilius Scaurus

Cursus honorum

Ignavia filii

Marcus Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius, misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filii in acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae, ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quid verecundiae ex animo superesset. Non tulit iuvenis ignominiae dolorem et moerore confectus interiit.

Senex

Marcus Scaurus, cum esset summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem retinuit. Varius quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem opprimere conatus est. Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimis iuvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi facultate, paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurum senatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperium prodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti gravitat periculum intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab illa actione depulit.

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 De viris illustribus, 72
  2. Strabo, Geographica V.1.11


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Eburnus et Gaius Licinius Geta
Consul
115 a.C.n.
cum
Marco Caecilio Metello
Successores:
Manius Acilius Balbus et Gaius Porcius Cato