Marcus Iunius Silanus (natus anno 14 ante 19 Augusti, mortuus anno 54) senator Romanus fuit.
Pater eius Marcus Iunius Silanus Torquatus, consul ordinarius anni 19, fuit, mater Aemilia Lepida. Habuit duos fratres Decimum Iunium Silanum Torquatum, consulem anni 53 et Lucium Iunium Silanum, praetorem anno 48 (mortuus 49) duasque sorores Iuniam Silanam et Iuniam Calvinam. Filium habuit Lucium Iunium Silanum Torquatum, qui post coniurationem Pisonis a Nerone imperatore necatus est.
Silanus frater Arvalis et toto anno 46 consul erat. Anno 54 proconsul Asiam administravit.
Cum Agrippina Minor, quae mortem Lucii, Silani fratris, effecit, eius ultionem timens Silanum per Publium Celerium procuratorem et Helium libertum necavit[1].
Antecessores: Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus |
Consul 46 cum Decimo Valerio Asiatico II |
Successores: Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III |