Familia
Marcus Valerius Martialis (natus Bilbili in urbe Tarraconensi die 1 Martii 40; obiit ibidem 103) Romanus epigrammatum auctorque poetamque fuit.
Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod Hispaniam patriam habuit ibidemque obiit. Venit Romam ut causas ageret anno 64, sed ad poesin iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit, Domitianum principem aliosque viros claros carminibus ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et Statius, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur 98 reditum in patriam fecit. Plinius in litteris suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.[1]
Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et Iohanni Wolfgango Goethe. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter suam brevitatem, facilitatem, necnon sales.
![]() |
Vide Marcus Valerius Martialis apud Vicifontem. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcus Valerius Martialis spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |