Melanogrammus aeglefinus est species piscium aquae salsae familiae Gadidarum. Sola Melanogrammi species est, generis quidem monotypici. In Oceano Atlantico septentrionali et maribus consociatis invenitur, ubi species commercii piscatorii magni momenti est, praecipue in Europa Septentrionali, ubi recens, frigore concretus, et infumatus venumdatur; inter varietates infumatas populo Scotico gratissimas sunt opera cibi Finnan haddie et Arbroath smokie appellata.
Melanogrammo aeglefino est corpus praelongum et fastigatum, aliarum familiae specierum simile.[2] Os est parvum, quod retro sub oculum non extenditur; inferior faciei forma recta, superior faciei forma aliquantulum rotundata est, rostro reapse cuneiformi. Maxilla superior praeter inferiorem prominet, plus quam in Gado morhua.[3] Mento est parva barbella.[4] Adsunt tres pinnae dorsales, quarum prima est triangularis,[5] et his pinnis sunt a quattuordecim ad septendecim radii in prima, a viginti ad viginti quattuor in secunda, et ab undeviginti ad viginti duos in tertia. Etiam adsunt duae pinnae anales, quibus sunt a viginti ad viginti quinque radii in prima et a viginti ad viginti quattuor in secunda.[3] Pinnae anales dorsalesque inter se separantur.[6] Pinnae pelvicae sunt parvae, primo radio praelongo.[7] Etiam adest pinna caudalis.
Superius corporis latus colore variat a fusco canoque obscuro paene ad nigrum, cum inferius corporis latus est argenteum sordidum. Corpori est nigra linea lateralis propria, quae, a colore candido discrepans, super pinnas pectorales parum incurvatur. Adest nigra macula ovata speciei propria, impressio pollicis diaboli vulgo appellata,[8] quae inter lineam lateralem et pinnam pectoralem sedet,[9] proprietas ad nomen Melanogrammi ducens, quod ex Graeco "melanos" 'niger' et 'gramma" 'littera, signum' deducitur.[4] Pinnae dorsales, pectorales, et caudalis sunt canus obscurae, sed pinnae anales sunt argentei obscuri cum lateribus congruentes, nigris maculis perparvis in fundamentis. Pinnae pelvicae sunt albae cum variis maculis nigris. Aliae colorum variationes aliquando videntur, inter quas fasciata, aurea in tergo, et nigra macula ovata carens.[3]
Longissimus Melanogrammus aeglefinus captus 94 centimetra longus erat, 11 chiliogrammate ponderis. Singuli autem raro 80 centimetra longi excedunt, et paene omnes in Britanniarum Regno capti a 30 centimetris ad 70 centimetra longi sunt.[9] In aquis Canadae orientalibus, Melanogrammi aeglefini magnitudine a 38 centimetris ad 69 centimetra longi variant, et ab 0.9 chiliogrammate ad 1.8 chiliogrammatibus ponderis sunt.[8]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Melanogrammum aeglefinum spectant. |
Vide Melanogrammum aeglefinum in Victionario. |