Olin Levi Warner, Memoria (1896). Apud Bibliothecam Comgressionalem (Thomae Jefferson Aedificium, Vasingtoniae.)

Memoria stricto sensu est mentis et corporis facultas datorum compondendorum, retinendorum, et dein recuperandorum ac adhibendorum. Hac appellatione etiam nominant corporum actiones non sentientium quae sentientium usus simulant.

In antiquitate

Romanis memoria fuit pars oratoriae maximi momenti. Et Quintilianus et Cicero de memoria et eius quoad pertinet ad oratoriam utilitate in operibus suis scripserunt. Quintilianus in Institutione Oratoria dividit omnem oratoriam in partes quinque: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem.[1]

Memoria etiam ficta a Romanis esse dea.

Memoriae genera

Secundum exemplar Atkinsonianum et Shiffrianum[2] memoria ipsa divisa est in tres partes, quae inter se differunt. Vulgo tenentur esse sensus memoria, memoria brevis, et memoria dura.

Insuper, in neuropsychologia, secundum Tulving, descriptae sunt[3]:

Notae

  1. Quintiliani Institutiones apud http://www.thelatinlibrary.com.
  2. Atkinson R. C., Shiffrin R. M. (1968). Human memory: A proposed system and its control processes, in: Spence, K. W. Spence J. T. (eds.). The psychology of learning and motivation. Vol. 2. New York: Academic Press.. pp. 89–195 
  3. Tulving E. (1972). Episodic and semantic memory. In: Tulving E, Donaldson W, editors. Organization of memory. pp. 381–403 

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad memoriam spectant.
Vide memoriam in Victionario.