Familia
Memoria
Michael Ioannis filius Glinka (Russice Михаил Иванович Глинка, tr. Michail Ivanovič Glinka; natus 20 Maii[1] 1804 in vico Novospasskoe tunc gubernii et nunc regionis Smolenscensis, mortuus 3 Februarii[2] 1857 Berolini) fuit compositor Russicus.
Glinka dramata musica Ioannes Susanin ("Иван Сусанин"), seu Vita pro Tzare ("Жизнь за царя", anno 1836), atque Ruslan et Ludmila ("Руслан и Людмила", anno 1842), etiam multa alia opera musicalia creavit. Eius Cantio patriotica (Патриотическая песня, anno 1833 scripta) annis ab 1990 ad 2000 erat hymnus Russiae.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Glinkam spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Classical Archives • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |