Wikidata Milcolumbus Turnbull
Res apud Vicidata repertae:
Milcolumbus Turnbull: imago
Milcolumbus Turnbull: imago
Nativitas: 24 Octobris 1954; Sydneium
Patria: Australia

Familia

Genitores: Bruce Turnbull; Coral Lansbury
Coniunx: Lucy Turnbull
Milcolumbus Turnbull cum muliere anno 2012 Sydnei pictus

Milcolumbus, vulgo plene Malcolm Bligh Turnbull (Sydnei natus die 24 Octobris 1954), iuris consultus, est politicus Australiae factionis Liberalis et a die 15 Septembris 2015 ad diem 24 Augusti 2018 primus minister patriae fuit. Alumnus est Universitatis Sidneiensis et Collegii Aenei Nasi apud Oxonienses.

Causas anno 1986 pro Petro Wright dixit de divulgatione libri Spycatcher, bono successu; de qua re ipse postea commentarium scripsit. A die 9 Octobris 2004 legatus est ad Parlamentum Australianum pro circulo Wentworth. Minister a circumiectu et aquis a die 30 Ianuarii 2007 ad 3 Decembris 2007 meruit, primo ministro Ioanne Howard. Factione Liberali comitiis nationalibus devicta, dux factionis contrariae in Parlamento fuit a die 16 Septembris 2008 usque ad 1 Decembris 2009, quo die Antonius Abbott dux electus est. Quo deinde primo ministro facto atque mox a factione sua deiecto, Milcolumbus Turnbull die 15 Septembris 2015 dux factionis et ipso facto primus minister creatus est. Nomina aliorum ministrorum post quinque dies nuntiata sunt.[1]

Scripta

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Primi ministri Australiae

Edmundus Barton • Alfredus Deakin • Christianus Watson • Georgius Reid • Andreas Fisher • Iosephus Cook • Gulielmus Hughes • Stanley Bruce • Iacobus Scullin • Iosephus Lyons • Earle Page • Robertus Menzies • Arthurus Fadden • Ioannes Curtin • Franciscus Forde • Beniaminus Chifley • Haroldus Holt • Ioannes McEwen • Ioannes Gorton • Gulielmus McMahon • Gough Whitlam • Milcolumbus Fraser • Robertus Hawke • Paulus Keating • Ioannes Howard • Coemgenus Rudd • Iulia Gillard • Coemgenus Rudd • Antonius Abbott • Milcolumbus Turnbull • Scott Morrison • Antonius Albanese

Consilium ministrorum Australianum Antonii Abbott 2013–2015

Antonius Abbott • Ericus Abetz • Coemgenus Andrews • Bruce Billson • Iulia Bishop • Georgius Brandis • Mathias Cormann • Petrus Dutton • Iosephus Hockey • Gregorius Hunt • David Johnston (2013–2014) • Barnabas Joyce • Sussan Ley (2014–2015) • Ian Macfarlane • Scott Morrison • Christophorus Pyne • Andreas Robb • Nigellus Scullion • Warren Truss • Milcolumbus Turnbull

Consilium ministrorum Australianum Milcolumbi Turnbull 2015–2018

Simon Birmingham • Iulia Bishop • Georgius Brandis • Milcolumbus Brough (2015) • Matthaeus Canavan (2016–2018) • Michaelia Cash • Darren Chester • Stephanus Ciobo (2016–2018) • Mathias Cormann • Petrus Dutton • Mitch Fifield • Iosue Frydenberg • Lucas Hartsuyker (2015–2016) • Gregorius Hunt • Sussan Ley • Scott Morrison • Fiona Nash • Kelly O'Dwyer • Marise Payne • Christianus Porter • Christophorus Pyne • Andreas Robb (2015–2016) • Arthurus Sinodinos • Nigellus Scullion • Milcolumbus Turnbull • Warren Truss (2015–2016)