Antiquum missale
Initium Canonis missae in Missali Romano anno 1904 edito.

Missale Romanum est liturgicus Ecclesiae Romanae liber, qui textus ad missas celebrandas complectitur.

Definitio, brevissima historia, usus

Quid sit missale

Missale est liber, in quo omnes vel fere omnes textus missae inveniuntur. Usque ad saeculum circiter XII talis liber in nulla Ecclesia exstabat, cum textus a variis participantibus in liturgia in libris separatis continebantur, nempe:

Quando apparuit et quomodo decursu temporu mutatum est

Circa saeculum XII autem prima missalia plenaria apparuerunt, qui prima vice hos omnes textus in unum collegerunt. E talibus missalibus est Missale a Pio V promulgatum anno 1570, Tridentinum haud raro dictum, qui liber solus ad missam privatam celebrandam sufficitur[1]. Post liturgiam a Concilio Vaticano II noviter instauratam e Missali lectiones expulsae sunt, ad missam celebrandam ergo duo libri, Missale et Lectionarium, necessarii sunt.

Usus

Propter ipsius urbis Romae indolem Missale Romanum amplissimum usum tenet per universum orbem, etiamsi in aliquibus Ecclesiis occidentalibus exstant propria Missalia (a Romano differentes, ut puta Missale Ambrosianum vel Hispanicum; vel Romani variationes, ut puta Lugdunensis). Apud Orientales autem missalia plenaria numquam apparuerunt, ideoque ad missam celebrandam multi libri habendi sunt: ideo dicendum est Orientales missalia sensu Occidentalium non habere.

Historia Missalis Romani

De celebranda missa ante apparitionem missalium

Ante edictum Constantini (313)

Primi Christiani corpus orationum instructum non habebant, sed nominibus fractionis panis[2] et dominicae cenae[3], quibus eucharistiam significabant, et descriptione illa, quam de re fecit Paulus[4], iniciebant ritum, quem observabant, qui erat repetitio gestuum et verborum Iesu Christi. Gestibus et verbis Iesu Christi primum addita est eius passionis, mortis, resurrectionis et ascensionis memoria, quam Graeci appellabant anamnesin; deinde adiunxerunt invocationem, quam Graeci appellabant epiclesin, qua Deum rogabant mittere Spiritum Sanctum, qui dona sanctificare dignaretur. Itaque gradatim formata est prima nobis nota anaphora Ecclesiae Romanae, quam traditur Sanctum Hippolytum (inter annos 218 et 235) scripsisse. De liturgia Romana horum temporum parum constat[5].

Liturgia Romana inter edictum Costantini (313) et apparitionem missalis plenarii

Sacramentarium Romanum antiquissimum qui usque ad tempora nostra pervenit, Leonianum dictum, olim Leoni Magno attributum, forsitan tempori Ioannis III (561–574) attribuendum est[6]; manuscriptum initio saeculi septimi scriptum est. Ordines Romani erant corpora precum et caeremoniarum, quae usui erant in sacrificio missae, in sacramentis et in aliis sacris officiis.

Origo missalis plenarii

Saeculo XIII apparuit Missale plenarium Curiae Romanae, quae mutationes in caeremoniis introduxit festaque addidit. Missale hoc in variis locis transcriptum est. Omnia volumina erant codices manu scripti; quaedam pulchris figuris ornata. Editio princeps Missalis Romani anno 1474 Mediolani typis cusa est[7]. Multae vero ecclesiae propriis admodum ritibus adhaerebant, exempli gratia in dioecesi Wratislaviensi in usu erat Missale Wratislaviense[8].

Post Concilium Tridentinum

Missale Romanum restitutum S. Pii V pontificis maximi; editio decima octava, 1915

Post actum Concilium Tridentinum, anno 1570, Pius V Papa per bullam "Quo primum" Missale Romanum promulgavit, quod nulli, excepto Romano Pontifice, mutare liceret.

Alii Summi Pontifices, post annum 1570, mutationes, sive minoris sive maioris momenti, interposuerunt: Clemens VIII (1604), Urbanus VIII (1634), Pius X (1913) et Benedictus XV (1920). Post annum 1940, Pius XII caeremonias Hebdomadae Sanctae novo ordine proposuit[9] et missas vespertinas restituit. Anno 1960, Ioannes XXIII rubricas simpliciores promulgavit.

Restitutio post Concilium Vaticanum II et novae Missalis Romani editiones

Principia a Concilio statuta

Anno 1963, in Constitutione de Sacra Liturgia "Sacrosanctum Concilium", Concilium Vaticanum II normas instituit, quibus Missale Romanum et ceteri omnes libri liturgici recognoscerentur. De ordine missae sic decernit:

Editiones

Paulus VI Papa, anno 1970, post liturgiae recognitionem iuxta praecepta Concilii Vaticani II, edidit novum Missale Romanum. Quae editio eodem Paulo Papa VI Pontifice anno 1975 iterum recognita est. Tandem, anno 2002, Summo Pontifice Ioanne Paulo II, in vulgus prodiit tertia editio recognita Missalis Romani.

Ordo lectionum missae

Ita componuntur lectionaria: in dominicis per trium annorum cursum quattuor Evangelia et praecipuae Scripturarum partes leguntur; in feriis autem per biennium. Est quoque alia lectionum series, quae pro festis sanctorum habetur, pro missis votivis et pro missis de variis necessitatibus. De more, in feriis hebdomadae, una tantum lectio sive Novi sive Veteris Testamenti profertur ante Graduale (si missa solemniter canatur) vel Psalmum responsorium; in dominicis autem, duae lectiones proferuntur: una, e Vetere Testamento (aut ex Actibus Apostolorum, tempore paschali), ante Psalmum responsorium; altera, ex epistulis, post Psalmum responsorium. Sequitur versus ante Evangelium; deinde Evangelium.

Partes Missalis Romani

Missale Romanum (1962)

In editione Missalis Romani a Ioanne XXIII promulgata haec inveniuntur:

Hic notandum est editiones Missalis Romani usque ad 1962 factas unam tantum precem eucharisticam continere, quae Canon missae dicitur.

Missale Romanum (1970)

In editione Missalis Romani a Paulo VI promulgata haec inveniuntur:

Hic notandum est editiones Missalis Romani ab anno 1970 factas plures preces eucharisticas continere, quarum prima cum Canone missae editionum praecedentium fere concordat.

Editiones in usu

Forma extraodrinaria ritus Romani

Ritus Romanus proprie dictus

Variationes Missalis Romani in usu in aliquibus dioecesibus vel ordinibus

Forma ordinaria ritus Romani

Notae

  1. Ad missam autem solemnem lectionario et evangeliario opus habetur, ad missam pontificalem his duobus et Canone missae.
  2. Cf. Actus Apostolorum 2, 42.
  3. Cf. I Corinthios 11, 20.
  4. Cf. I Corinthios 11.
  5. Bradshaw, P.F. 2002. The search for origins of Christian Worship: Sources and Methods for the Study of Early Liturgy. Editio 2a. Oxford University Press.
  6. Chavasse, A. 1984. Le sacramentaire, dit Léonien, conservé par le VeronensisLXXXXV [80]. Sacris erudiri 27: 151–190. [Reimpressum in libro Liturgie de la ville de Rome etc., Analecta liturgica 18, Roma 1993]
  7. Vide reimpressionem a Henry Bradshaw Society factam.
  8. Missale Wratislaviense (1499) (lege hic)
  9. Ordo Hebdomadae sanctae instauratus. Romae 1955.
  10. Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio Typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962.
  11. Missale iuxta ritum Ordinis Praedicatorum, apostolica auctoritate approbatum, reverendissimi Patris, Fr. Aniceti Fernandez, eiusdem Ordinis Magistri generalis, iussu editum. Romae 1965. (lege hic)
  12. Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni: Vitte, 1934).
  13. Missale Romanum, Slavica lingua, glagolitico charactere. Romae 1893

Bibliographia

Nexus externi