Nominativus est casus grammaticus, qui in linguis nominativo-accusativis subiecti officio fungitur, sicut Discipulus librum legit, ubi discipulus subiecti officium sustinet, et suffixum -us nominativum singularem designat. Altera functio nominativi est attributio praedicativa.

In nonnullis linguis nominativus singularis nullo signo proprio notatur. In lingua Latina quoque generis neutri nominativus singularis nulla morpha cadit (cf. lac, ius, cornu, rete) praeter secundam declinationem (ut bell-um). Nec generis neutri nominativus ab accusativo differt. Quod vestigium linguae Protoindoeuropaeae esse putatur. Quae enim olim lingua ergativa fuisse videtur.[1]

Subiectum

Casus nominativus subiectum sententiae indicat, sive de activa sive de passiva verbi forma agitur:

Nonnullis linguis praeterea pronomen significato vacuum subiecti vice fungitur, sicut Angl. it ('id') expletivum:

Secundum "rationem proiectionis extentam" (extended projection principle),[2] etiam lingua Latina aliaeque linguae quae huiusmodi subiecto formali carent pronomen abstractum habent, quod quidem procedente derivatione syntactica decidit:

Linguae Anglicae etiam it cataphoricum est:

Attributum praedicativum subiecti

In verbis stativis, quae actionem non ostendunt, subiectum eiusque attributum praedicativum nominativo utuntur:

Item in verbis apparendi:

Attributum praedicativum verbi activi (sicut Ciceronem consulem creant) nominativi formam obtinet, cum verbum praedicativum in passivum transformatur:

Nominativus absolutus

Lingua Finnica etiam nominativum absolutum habet, qui ablativi absoluti Latini instar modalem clausulam non finitam designat:

Notae

  1. Bauer 2000: 43-44.
  2. Camacho 2013: 4, 14-15.

Bibliographia

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus