Opus fictile, vel figlina, est ars fictile coquendi et in vasa et catinos creandi, saepe cum torno.[1] [2] Merces fictiles ex argilla efficiuntur,[3] cuius maiora genera sunt testeus, stoneware, et porcellanum. Propria figlinae definitio, ab ASTM promulgata, est "omnes merces ceramicae coctae quae argillam cum formantur continent, praeter opera technica, structuralia, refractoria."[4] Nonnulli autem archaeologi, aliam notionem adhibentes, res ceramicas sicut figurinas a rationibus materiisque similibus et eisdem hominibus factas, sed non vasa, excludunt.[5]
Vicicitatio habet citationes quae ad Opus fictile spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Figlinam spectant. |
Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.