![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Osteoporosis[1][2] est morbus rheumatologicus ossium deminutionis materiae osseae causa fragilitatem efficiens. Secundum Ordinem Mundi Sanitarium (WHO) osteoporosis densitate reducta materiae osseae dividi potest?[3]. Praecipue seniores et viri et mulieres (hae imprimis post menopausam) afficiuntur, et alii morbi osteoporoses secundarias praecipitent. Periculosae atque dolorosae sunt fracturae ossium fragilium senium imprimis muliebrum. Quo fit, ut longius vitae tempus incrementum ut numerorum fracturarum ita aliorum malorum secundariorum efficiat.
Secundum morbi providentiam therapia et non pharmacologica et pharmacologica momentum habet.
Dies 20 Octobris quoque anno internationalis osteoporosis dies est.
Notio osteoporosis ex verbis Graecis ὀστέον 'os' et πῶρος 'tofus' derivatur.
Secundum Ordinen Mundi Sanitarium (OMS) osteoporosis dicitur, si adsint criteria haec:
Osteoporosi ipsae signa non sunt. Fracturae osteoporoticae sane effectus periculosi et symptomata fragilitatis magnum momentum habent. Saepe tales fracturae osteoporoticae observantur in:
Imprimis in senectute, quo osteoporosis frequentius observari potest, frequentia casuum aucta est, hac de causa fracturarum osteoporoticarum quoque.
Osteooporosis tractatio rationibus cum non pharmacologicis et pharmacologicis fit. Si densitas mineraliorum ossium minus quam 2.5 variantiarum infra valorem normalem iuvenum sit, therapia commendatur[5].
Diversae rationes medicamentorum excogitatae sunt:
![]() |