Fructus Pandani utilis

Plantae — Angiospermae
Monocotyledones 
Ordo : Pandanales 
Familia : Pandanaceae 
Genus : Pandanus 
Parkinson
   
Subdivisiones: Species
Vide Commentarium.

Pandanus (nomen a Sydney Parkinson anno 1773 statutum, e verbo Malaico pandan derivatum[1]) est genus Monocotyledonum, quorum sunt circa sescentae species notae. Plantae magnitudine inter se variant a parvis fruticibus minus quam metrum altis, ad arbores mediae magnitudinis duo metra altas, saepe tegimine patulo et mediocriter crescentes. Truncus crassus est, patulis ramis, multis cicatricibus foliorum.[2]

Plantae dioecae sunt, quippe quarum flores mares et femini in plantis separatis gignantur. Flores mari arbori duo triave centimetra longi sunt, et quidem odori, albisque bracteis circumdati. Arbor feminea flores rotundos gignit, quorum fructus etiam bracteis circumdantur. Singuli fructus sunt drupae, quae magis aut minus in multiplicem coeunt fructum 10–20 centimetrorum, cui forma globosa et prismatica est ananasae similis, Color fructus maturescentis a viridi ad aurantiacum clarum vel rubrum commutari solet.

Fructus nonnullarum specierum edules sunt, quibus animalia vescuntur, sicut cancri, vespertiliones, elephanti, ratti, varani, sed fructus plurimarum specierum praecipue aqua disperguntur.

Species selectae

  • Pandanus affinis
  • Pandanus aldabraensis H.St.John
  • Pandanus amaryllifolius
  • Pandanus atrocarpus
  • Pandanus austrosinensis
  • Pandanus balfourii Martelli
  • Pandanus baptistii
  • Pandanus boninensis
  • Pandanus butayei
  • Pandanus carmichaelii Vaughan & Wiehe
  • Pandanus christmatensis Martelli
  • Pandanus clandestinus Stone
  • Pandanus conoideus Lam.
  • Pandanus copelandii
  • Pandanus corallinus
  • Pandanus decastigma Stone
  • Pandanus decipiens Martelli
  • Pandanus decumbens (Brongn.) Solms-Laub.
  • Pandanus dubius
  • Pandanus elatus Ridl.
  • Pandanus fascicularis
  • Pandanus furcatus
  • Pandanus graminifolius
  • Pandanus gressitii
  • Pandanus halleorum Stone
  • Pandanus humilis
  • Pandanus hornei Balf.F.
  • Pandanus joskei Home
  • Pandanus kajui H.Beentje
  • Pandanus labyrinthicus
  • Pandanus lacuum H.St.John
  • Pandanus leram
  • Pandanus linguiformis
  • Pandanus luzonensis
  • Pandanus microcarpus Balf.f.
  • Pandanus montanus Bory.
  • Pandanus multispicatus
  • Pandanus nepalensis
  • Pandanus odoratissimus L. f.
  • Pandanus odoratus
  • Pandanus palustris
  • Pandanus papenooensis
  • Pandanus parvicentralis
  • Pandanus parvus
  • Pandanus petersii
  • Pandanus polycephalus
  • Pandanus punicularis
  • Pandanus pygmaeus
  • Pandanus pyramidalis
  • Pandanus sanderi
  • Pandanus sechellarum
  • Pandanus spiralis
  • Pandanus taveuniensis
  • Pandanus tectorius Parkinson ex Zucc.
  • Pandanus temehaniensis J.Moore
  • Pandanus teuszii Warburg
  • Pandanus thomensis Henriq.
  • Pandanus utilis
  • Pandanus vandermeeschii
  • Pandanus veitchii Hort. Veitch ex Mast. & T.Moore
  • Pandanus verecundus Stone
  • Pandanus whitmeeanus

Notae

  1. Oxford English Dictionary, s.v. pandanus.
  2. Meyen 1846.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandanum spectant.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database

Pinacotheca