Papias fuit episcopus Hierapolitanus (id est urbis Hierapolis Phrygiae) saeculo II ineunte; auctor fuit libri in lingua Graeca de verbis usque ad illum tempus traditis Iesu Christi. Is liber, titulo [[Liber de verbis Domini|Κυριακῶν Λογίων Ἐξηγήσις]] ("Interpretatio dictorum Domini"), deperditus est, sed nonnulla fragmenta exstant quia ab aliis scriptoribus Christianis citantur.

De tempore Papiae non satis constat; Irenaeus autem adseveravit Papiam audivisse verba Ioannis evangelistae (anno 69 mortui) coaevalemque esse Polycarpi (anno 155 martyris).[1] Irenaeus librum Papiae adprobavit; Eusebius autem et citat et vituperat.

Notae

  1. Epitome historiae ecclesiasticae Philippi Sidensis Papias apud www.mindspring.com.

Bibliographia

Editiones et versiones fragmentorum
Eruditio

Nexus externi