Wikidata Petrus Ronsardus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Ronsardus: imago
Petrus Ronsardus: imago
Petrus Ronsardus: subscriptio
Petrus Ronsardus: subscriptio
Nativitas: 11 Septembris 1524; La Possonnière Castle
Obitus: 27 Decembris 1585; Richa
Patria: Francia

Familia

Genitores: Louis de Ronsard;
Coniunx: no value
Via Ronsardiana Ronsard, Saint-Maur-des-Fossés
Castellum Possonnière, locus natalis
Editio Amorum. 1553

Petrus Ronsardus[1] seu Ronsardi[2], vulgo Pierre de Ronsard; Culturis natus die 11 Septembris 1524; mortuus die 27 Decembris 1585) fuit poeta Francogallus et neolatinus. Qui vir a coaevis princeps poetarum nuncupatus et in Pleiadem Francicam litterariam numeratus est; una cum Bellaio circulum poetarum istum condiderat.

Multum imitatus est poetas neo-latinos ut Marullum et Ianum Secundum.

Vita

Ronsardus ministrator fuit filiorum aetate maiorum regis Francisci I , postea Iacobi V ipsius. Scriba legati Lazari de Baïf fuit, quem ad diaetam Spiram comitatus est. Surdaster cursum honorum diplomaticum ex anno 1541 non iam appetens in Collegio Coqueret studio linguarum Latinae Graecaeque vacabat. Septem anni, quibus in litteris antiquis versabatur, fecerunt ut Ronsardus de lingua Francogallica mutanda atque aptanda cogitaret. Sermo Francicus exinde neologismis et metris classicis auctus classica pulchritudine aequaret. Itaque mox circa se gregem alumnorum iucundum habuit, cui postea nomen Pleiados datum est. A regibus principibusque celebratus et praemiis multis honoratus temporis sui scilicet homo illustrissimus fuit, quem sodales Academiae Ludorum floralium generosi poetarum regem (prince des poètes) titularunt.

Nemo dubitet, quin Ronsardus studio nimio inflammatus linguae Francicae nonnulla inepta attribuere voluerit. Si opus eius vere immortale fuisset, eius reformationes grammaticae saeculi XVII procellas felicius tulissent. Sed proh dolor eius odae magnificentia verborum vana erant, quibus invitus haud raro classica modum in ridiculosum imitaretur. Exemplo taedii insipientiaeque maximo carmen in decasyllabis »Franciade« (1572) fuisse videtur, cui capitula quattuor tantummodo (Deo gratias!) finivit. Opera eius multa ad irrita ducta sunt, quorum inceptum laudabile viis formisque falsis corruptum est. Attamen iste homo venam poeticam fecundam habuit, ut monstratur in collectione »Amours«. Namque in litteris Francicis lyricis inter res optimas anthologia ista est habenda. Gloriam Ronsardi reapse obstruebant Franciscus de Malherbe et Nicolaus Boileau irrisor. Ex oblivione autem diuturna salvatus est saeculo XIX tempore Romanticismi; adeptis istius motionis Ronsardus sanctus quasi putatus est. Huc praesertim mentio fiat de Carolo Augustino Sainte-Beuve, qui anno 1828 florilegium poeseos Ronsardianae vulgandum curavit.

Ronsardus nullum litterarum genus sprevit, dramatibus salvis. In arte ista dramatica unum solummodo opusculum pepigit - conversionem Plutonis Aristophanici in decasyllabis. Quod opus in scaenis productum est anno 1550 in collegio citato. Ronsardus inter alia edidit libros odarum quattuor (1550), librum quintum odarum et novam editionem operis »Amours« (1552), dua volumina hymnorum (1555–56), continuationem operis »Amours« (1556). Ipse in tomis IV opera omnia vulgavit, quam editionem anno 1560 Mariae Stuart dedicavit. Inter 1565 et 1585 Ronsardus prior fuit apud Sanctum Cosmam apud La Riche, ubi invenitur nostris diebus museum.

Opera selecta

Bibliographia

Nexus interni

Notae

  1. "Petrus Ronsardus Vindomiensis": vide imaginem hic venditatam
  2. Bartholomaeus Héreau, "Gallia christiana", 1865, Parisiis, T.XVIº, p.484

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Ronsardum spectant.