Wikidata Philippus Miller
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1691; Grenovicum
Obitus: 18 Decembris 1771; Chelsea
Patria: Britannia

Familia

Genitores: Joseph Miller;

Philippus Miller, vulgo Philip Miller (natus anno 1691; mortuus die 18 Decembris 1771) fuit botanista, iuxta Londinium (patre Scoto) natus, qui a principio munus horticultoris et florum venditoris tenuit. Ab anno 1722 usque ad 1770 fuit horticultor (sed re vera botanista) principalis apud Hortum Apothecariorum iuxta Chelsea in suburbiis Londinii constitutum. Multae plantarum species ille primus in Anglia cultivavit; multae etiam in aliis terris idoneis (inter quas Australia) ad cultivandum misit. Opera egregia coloribus illustrata divulgavit: The Gardener's Dictionary, cuius editio prima in folio anno 1731 prodit, rursus septies auctore vivente re-editum est. Inter discipulos eius enumerantur filii Philippus et Carolus (hic postea hortum botanicum Cantabrigiensem incepit) adiutoresque Gulielmus Aiton qui horto Kewensi praefuit et Gulielmus Forsyth qui magistro suo succedit.

Olim Iosephi Pitton de Tournefort et Ioanni Ray sectator nomenclaturam novellam Linnaei reiecit, sed, a Gulielmo Watson et Gulielmos Hudson suasus, primum anno 1759 in editione septima operis The Gardener's Dictionary binomina Linnaeana tandem introduxit. Hortum autem Linnaeus ipse, Londinii anno 1736 degens, saepe visitavit et ibi, permittente Miller, plantas seminaque collexit.

Herbarium eius, post mortem a Iosepho Banks emptum, hodie in Museo Historiae Naturalis Londiniensi iacet.

Opera selecta

Nexus interni

Bibliographia


Siglum eius nominibus botanicis subscriptum est "Mill." (apud IPNI reperiendum)