Ioannes Fernelius primo verbo physiologia usus est.

Physiologia ( e verbis Graecis φύσις, 'natura', et λόγος, 'ratio') est scientia naturalis, quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.

Claudius Bernard, nobilis physiologicus saeculi undevicesimi

Historia

Physiologia ex anatomia emanavit. Physiologiae verbum primo a Francico Ioanne Fernelio in opere eius de naturali parte medicinae (anno 1542) procusum est[1]. In saeculo undevicesimo plures, ut Claudius Bernard, hanc scientiam repraesentaverunt. Ab anno 1901 quotannis praemium Nobelianum physiologiae et medicinae tribuitur.

Periodica

Periodica maximi momenti de physiologia tractantia, secundum computationem SCImago Journal Rank (ordinis periodicorum "SCImaginis") anno 2013 factam, sunt sequentia:[2]

  1. Physiological Reviews
  2. Annual Review of Plant Biology
  3. Cell Metabolism
  4. Annual Review of Physiology
  5. Circulation Research

Notae

  1. Liber Digitalis (hic solum septimus): Ioannes Fernelius (1542): de naturali parte medicinae. Lutetiae, apud Colinœum.
  2. SJR: SCImago Journal and Country Rank, "Subject Category: Physiology".

Nexus interni

Disciplinae medicinae conservativae

CardiologiaDermatologiaEndocrinologiaGynaecologia et ObstetriciaGastroenterologiaHaematologiaHepatologia • Immunologia clinica • InfectologiaNephrologiaNeurologiaNeuropsychologiaOncologiaPaediatriaPharmacologia • Pneumonologia • PsychiatriaRheumatologiaToxicologiaTransfusiologiaVirologia

Disciplinae medicinae chirurgicae

AnaesthesiaChirurgiaChirurgia generalis • Chirurgia maxillofacialis • Chirurgia plastica • NeurochirurgiaOphthalmologiaOrthopaedia • Otorhinolaryngologia • TraumatologiaUrologia

Disciplinae aliae

Medicina Legalis • Microbiologia et Parasitologia • NanopathologiaPathologia • Physiatria • PhysiologiaPsychologiaPsychotherapiaRadiologia • Sanitas publica