Potanthus confucius est papilio familiae Hesperiidarum,[1] a Taprobane ad Sinas et Iaponiam atque ad meridiem ad Sumatram et Iavam in Indonesia endemicus. Nonnulla specimina in museis curata habentur ex Palavania in Philippinis conlecta fuisse, sed ea, quia species a Borneo abest, fortasse sunt menda vel interpretationes falsae.[2]