Priapus fructuum protector phallum suum ponderat: pictura muralis e domu Vettiorum Pompeiis

Priapus, Graece Πρίαπος, est deus religionis Graecae. Sub eodem nomine in litteris Romanis celeber est. Deo antiquiori Romano Mutuno Tutuno, apud Diodorum deo Aegyptio Min assimilatur.[1]

Inter mythographos antiquos de Priapi origine ambiguitur. Nonnulli eum filium Veneris et Bacchi ferunt,[2] Lampsaci in Mysia partum. Ibi pro certo veneratus est[3] et in urbe adiacenti cuius nomen fuit Priapus.[4]

Priapus, arbustorum protector, ab artificibus Romanis saepe fructus praebens figuratur in picturis muralibus atque simulacris; haud dissimiliter ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam Priapus opere pistorio factus infertur.[5]

Fontes antiqui

Notae

  1. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6.3 (qui deum Min sine nomine describit)
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae 9.31.2; Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6.1; Tibullus, Carmina 1.4.7; Scholia in Apollonium Rhodium 1.932
  3. Ovidius, Fasti 1.440, 6.341; Arnobius, Adversus gentes 3.10
  4. Strabo, Geographica 13.1.12
  5. Petronius, Satyricon 60.4

Bibliographia

Monographiae
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!