Prisma plasticum.
Prisma triangulare lucem dispergit. Undae monstrantur ad varias lucis longitudines undarum illustrandas.
Prisma triangulare lucem dispergit.
Spectra (1) ex clatri diffractionis per diffractionem et (2) ex prismate per refractionem. Longitudines undarum longiores (rubrae) magis diffranguntur, sed minus quam longitudines undarum breviorum (violetarum).

Prisma est pellucidum elementum opticum cui sunt superficies tam politae ut lucem repercutiant. Saltem una superficies angulata esse debet; elementa quibus sunt duae superficies parallelae non sunt prismata. Traditionalis prismatis optici forma geometrica est triangulare, basi triangulari lateribusque rectangularibus, et vocabulum prisma plerumque hoc genus vulgo attingit. Nonnulla prismatum opticorum genera re vera formam prismatum geometricorum habent. Prismata fabricantur ex ulla materie quae longitudinibus undarum pellucidae sunt. Materies usitatae sunt vitrum, plastica, et murrina.

Prisma dispersivum adhiberi potest ad lucem albam in eius colores spectrales (colores arcus caelestis) frangendam. Praeterea, prismata adhibentur ad lucem repercutiendam, aut lucem in elementa diffindendam quibus sunt variae polarizationes.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad prismata spectant (Prisms, Prisms (optics)).