Radulphus Vaughan Williams (natus 12 Octobris1872 apud Down Ampney Glocestriae; mortuus die 26 Augusti1958Londinii) fuit compositor Anglicus, qui magnopere studuit colere stylum musicae clare Anglicum, adeo ut per Angliam ruralem peregrinans, velut HungaricusBela Bartok per patriam ipsius, collexerit cantus vulgares ex diversis regionibus quibus basi compositionum suarum uteretur. Doctus est Cantabrigiae a Carolo Stanford et Berolini a Maximo Bruch. Etiam colloquium habuit Parisii cum Mauritio Ravel de arte orchestrationis qui, ut ferunt, ducens eum indocilem dimisit. Cum Reverendo Percivallo Dearmer edidit novum hymnorum florilegium English Hymnal nuncupatum quod continebat multos cantus novos ab eo sive compositos sive adaptatos ex aliis fontibus. Novem symphonias composuit et multa opera orchestralia et choralia.