Rana draytonii est species anurorum nunc in California endemica.[1] Subspecies Ranae aurorae esse antea putabatur. Secundum IUCN status eius est Damno Obiecta, quam ob rem a legibus Civitatum Foederatarum Americae protegitur. Anno 2014 Rana draytonii amphibium officiale Californiae a Jerry Brown Gubernatore nominata est.[2]
Rana draytonii ad modum aliarum ranarum vivit, itaque in eisdem circumiectis reperitur. In lacubus temporariis permanentibusque invenitur, atque in fluminibus cum plantis adiacentibus quae ab inimicis naturalibus tuentur.[2]