Ranunculus est genus plantarum angiospermarum e familia Ranunculacearum, cosmopolitus, cum circa 600 speciebus (microspeciebus e grege R. auricomi non additis).
Genus Ranunculus a Linnaeo descriptus est[1], sed hoc nomen iam apud Plinium invenitur[2]. Nomen Latinum deminutivum vocabuli "rana" est, propter multas species huius generis in humentibus crescentes[3].
Herbae perennes, biennes vel annuae. Folia basalia plura, singula vel nulla; simplicia (integra vel dissecta), ternata vel pinnata. Folia caulina basalibus similia vel bracteiformia, nonnumquam nulla. Flores multi ad pauci, hermaphroditi; inflorescentia cymosa corymbiformis vel subpaniculiformis, vel flores solitarii. Sepala 3 vel 5, caduca. Petala 5, raro 3, saepius plana conspicuaque, flava, alba, vel rubra[4]; in speciebus tamen asexualibus tum 5, tum pauciora, tum nulla. Stamina saepissime multa; carpella sessilia. Fructûs achenia, a nonnullis nuculae nuncupati[5].
Ranunculus a botanicis diverse circumscriptus est, tum latissime, inclusis generibus Coptidio et Ficaria[6]; tum strictissime, exclusis praedictis necnon Batrachio. Data karyologica Coptidium et Ficariam excludenda esse indicant, Batrachium autem includendum[7].
Ranunculi, etiamsi in humentibus saepius inveniuntur, plantae praesertim terrestres sunt; ad sectionem (vel subgenus) Batrachium tamen plantae aquatiles cum floribus albis pertinent[8].
Species Ranunculorum circiter 600 sunt[5] (133 in Europa[9], 77 in America septentrionali[10][11]), sed hic numerus computatus est non inclusis plantis quae per processus asexuales, nempe apomixin, multiplicantur. Qui Ranunculi asexuales in microspecies[12] (species asexuales, seu agamospecies, characteribus saepe difficilibus visu separatas et haud raro in parvis tantum territoriis distributis) ergo dividuntur[13], quarum numerus permagnus esse potest, exempli gratia in sola Alsatia 29[14] vel in Scandinavia 605[15]. Has microspecies, cum non faciles dignoscitu sint, saepe coniunctim tamquam species collectivae Ranunculus auricomus et Ranunculus cassubicus tractantur[16].