Receptoria GABA sunt grex receptoriorum neurotransmissoris, quae in vertebratorum systemate nervoso centrali ab neurotransmissore inhibente GABA stimulantur[1]. Adhuc tres classes inventae sunt: Receptoria GABAA ac receptoria GABAA-ρ ionotropicae enim et receptoria GABAB proteino G copulata. Nimirum velocitates eorundem divertunt: Cum ionotropica celeriora essent, ita proteino G copulatum GABAB tardius est.
Per receptoria GABA in vertebratorum systemate nervoso centrali operationes inhibentes principales[2] excellunt.
Praeterea receptoriis GABA in iecoris hepatocytis quoque et cholangiocytis ductūs biliaris[3] functiones enim, velut in pancreate[4], sunt.
Quodque receptorium GABAA est canalis ionticus imprimis chloridi, proinde ionotropicum receptorium.[5] Subunitates receptorii variae, quo quinque partes (heteropentamero) sunt, descriptae sunt. Alkaloidum bicucullinum antagonista selectivus competitivusque haec receptoria inhibit.