Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Calugensis vel Kalugensis[1] (Russice Калужская область, tr. Kalužskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum, cum Moscua atque regionibus Moscuensi, Tulensi, Branscensi, Smolenscensi et Orelensi conterminum.
Regio Calugensis anno 1944 creata est. In medio Russiae Europaeae sita, aream 29 777 km2 et circa 1 010 milia incolarum (anno 2015) habet. Metropolis regionis est Caluga (Kaluga). Aliae urbes regionis Mosalscum, Coselskum, Serenscum (urbs antiqua, nunc vicus) Tarusa, Borovscum, Vorotinia etc. sunt. Occa fluvius cum Ugra et Žizdra accolis per regionem fluit.
Situs geographici et historici: Locus: 54°26′0″N 35°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Calugensem spectant. |