Robertus Ludovicus Stevenson, anno 1892, a Girolamo Nerli pictus.
Tumulus Stevenson super Montem Vaeam.
Insula Thesauraria

Robertus Ludovicus Stevenson (13 Novembris 1850; 3 Decembris 1894) fuit scriptor et poeta Scoticus.

Vita

Natus est Robert Balfour Stevenson Edimburgi, in Scotia, die 13 Novembris 1850. Pater Thomas Stevenson, et avus Robertus Stevenson fuit; ambo, etiam proavus, pharos aedificaverunt. Morbo pulmonum laborans Robertus Stevenson Franciam Scotia mitiorem petivit, ut saluti consuleret, et ibi Fanny Osbourne mulierem Civitatum Foederatarum cognovit, quam postea uxorem duxit.

Poema 5.20 Martialis in Anglicum insigniter convertit.[1]

Ultimi anni

Stevenson quattuor annos Apiam habitavit, ibi obiit, et eius corpus sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.

Mythistoriae

Compositiones musicae

Stevenson tibia canere solebat, composuitque carmina generis quod inter populum Californensem favorem annis 1880 habebat. Inter nomina suorum carminum sunt "Fanfare," "Tune for Flageolet," "Habanera," et "Quadrille." Robertus Hughes anno 1968 nonnullos ex his carminibus pro symphonia camerata ordinavit, quae iter per Civitates Boreorientales Civitatum Foederatarum eodem anno fecit.[2]

Nexus interni

Notae

  1. Google Books.
  2. Situs interretialis.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Ludovicum Stevenson spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!