Sardīs[1] (Graece Σάρδεις) sive Sardēs[2] fuerunt urbs antiqua et regia Lydiae. Sardis sub radicibus Tmoli montis et iuxta Pactoli fluminis ripas iacent. Secundum Herodotum et urbs et Croesus, ultimus rex Lydorum, a Persis circa 546 a.C.n. capti sunt.[3]
Everso regno Lydorum et eorum rege Croeso Sardis caput satrapiae Persicae factae sunt (eo exercitum convocavit Cyrus Minor quem contra fratrem Artaxerxen 401 a.C.n. duxit[4]). Quinto saeculo a.C.n. ineunte Iones a Persis secedentes Sardis urbem incenderunt antequam ad litus sese reciperent atque vincerentur ː quae causa primi belli inter Graecos et Persas[5] habetur. Deinde Macedonibus, regibus Pergamenis ac postremo Romanis et provinciae Asiae obvenit illa urbs. Anno 214 aut 213 a.C.n. Sardes ab Antiocho III obsessae et captae[6]. Anno 17 ingenti terrae motu deletae sunt et partim ex pecuniis ab imperatore Tiberio datis sequentibus annis refectae[7].
Hodie Sardis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.