Vide etiam paginam discretivam: servitus (discretiva)
Servitus est systema oeconomicum et sociale, in quo homines captivi, scelesti aut aere alieno demersi in mercimonii loco habentur et ad laborem compelluntur.[1] Servus, ut primum captus aut emptus aut natus est, non solum contra voluntatem suam teneri, sed etiam iure discedendi, laborem recusandi et remunerationem poscendi privari potest. Servitus per saecula in institutionibus multarum societatum agnita est; recentioribus autem temporibus servitus in plurimis societatibus interdicitur, sed per mores servitutis in aere alieno, servitutis per pactum, servitus feudalis, operis domestici captorum custoditorum, certarum adoptionum (quibus pueri laborare ut servi compelluntur), militum puerorum, et matrimonii compulsi persistit.[2]
Servitus tabulas scriptas antecedit et in multis culturis exsistit. Numerus servorum hodiernorum fortasse est inter 12 milliones[3] et 27 milliones.[4][5] Plurimi sunt servi in aere alieno, plerumque in Asia Meridiana, qui ob dolos faeneratorum in aes alienum inciderunt, aliquando per generationes.[6] Commercium humanum praecipue ad compellendas mulieres puerosque in vitam meretriciam adhibetur.[7]
In oeconomiis societatum ante industriam ortam, servi et eorum labor fuerunt res maximi momenti. Servi et serfs fuerunt circa tres partes omnium hominum saeculo undevicensimo ineunte.[8]
Internationalis iurum humanorum lex servitutem in omni forma prohibet.
Vocabula classica sunt servitus et servitium, et aliud vocabulum linguae recentioris est servitudo; tria varias significationes translatas habent (vide paginam discretivam). Homo servitute subiectus est servus, cuius synonymum mediaevale, ex saeculo IX, est sclavus, propter servitutem variarum gentium Slavorum illo tempore in servitium reductarum. Haec est radix vocabulorum in pluribus linguis Europaeis (Italice schiavo, Francogallice esclave, Theodisce Sklave, etc.).
Vicimedia Communia plura habent quae ad servitutem spectant. |
Vide Servitus in Victionario. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Servitus spectant. |