Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Sesa (Germ.: Seesen) est oppidum Saxoniae Inferioris in Circulo Goslariensi. Ad Sesam etiam vici Bilderlahe, Bornhausen, Engelade, Herrhausen, Ildehausen, Kirchberg, Mechtshausen, Münchehof atque Rhüden pertinent.
Sesa aula regia condita est. Anno 974 Otto II imperator eam ad Gandersum abbatiam transtulit. Postea possessio Guelforum facta est et annis 1807 - 1813 ad Regnum Westphaliae pertinuit. Tum ad Regnum Hannoveranum et translata est, quod anno 1866 in provinciam Borussiae redactum est. Anno 1941 Sesa cum toto circulo Goslariensi a provincia Hannoverae ad Brunsvicum transiit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti accesserunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sesa spectant. |