Sextus Aurelius Victor Afer (natus circa annum 320; obiit circa 390) fuit rerum gestarum scriptor Romanus; opus eius sub titulo Liber de Caesaribus cognitum est. In libris manu scriptis et in editionibus cum hoc opere saepe adiunguntur duo opera minime ab Aurelio Victore conscripti (scilicet: Origo gentis Romanae, De viris illustribus urbis Romae). Haec omnia "Corpus Aurelianum" vel "Historia Tripertita" appellantur.
In Africa[1] modesto loco natus Aurelius Victor litterarum studio ad altiora progreditur[2]. Anno 361 Sirmii versabatur, quo fortasse ut apparitor Anatolii, praefecti praetorio Illyrici venerat, et ab imperatore Iuliano tum cum adversus Constantium II iter faciebat, rector Pannoniae secundae et consularis declaratus est. Ita homo novus in ordinem senatorium adliciebatur. Idem Augustus Victorem, virum sobrietatis causa aemulandum, statua publica aenea dignatus est incertum utrum ob opusculum De Caesaribus quod ultimo capitulo ministri Constantii denigrantur an maiorum beneficiorum gratia ad Sirmienses conciliandos pertinentium. Nihil amplius de eo tum accepimus sed rectores a Iuliano designati plerumque secutis annis a successoribus removentur. Diu postea demum usque ad praefecturam urbis, summam dignitatem senatoriam, (388-389) iam sexagenarius promotus est[3]. Simul iudex sacrarum cognitionum erat[4].