Telephus (Graece Τήλεφος) est fabula satyrica quam Euripides anno 438 a.C.n. docuit, hodie magna ex parte deperdita. Ad eandam tetralogiam spectabat atque Alcestis et Cressis. In Acharnensibus[1] atque iterum in Thesmophoriis[2] (411 a.C.n.) Aristophanes hoc drama parodice memoravit atque nonnullos versus fabulae suae inseruisse dicitur. Idem argumentum et ab Aeschylo et a Sophocle tractatum est, quos poetae Latini Ennius et Accius imitati sunt. Nuper papyri nova fragmenta tradiderunt[3].
Telephus fuit filius Herculis et Augae, Tegeensis regis filiae. Quondam cum Mysiorum rex factus esset, Achaeos fines suos invadentes reppulit et hasta Achillis vulneratus est. Cum nisi per eandem hastam vulnus sanari non posse comperisset, Achaeos Troianum bellum parantes adiit et Orestem infantem, Agamemnonis filium, ex incunabulis obsidem rapuit ut telum quo sanaretur sibi daretur.
![]() |